| COMMENTARIORVM BELLI GALLICI | |
| LIBER PRIMVS | |
| Gallia est omnis divisa in partes tres, quarum unam | 1.1.1.1 |
| incolunt Belgae, aliam Aquitani, tertiam qui ipsorum | |
| lingua Celtae, nostra Galli appellantur. hi omnes lingua, | 2.1 |
| institutis, legibus inter se differunt. Gallos ab Aquitanis | |
| Garunna flumen, a Belgis Matrona et Sequana dividit. | |
| horum omnium fortissimi sunt Belgae, propterea quod | 3.1 |
| a cultu atque humanitate provinciae longissime absunt | |
| minimeque ad eos mercatores saepe commeant atque | |
| ea, quae ad effeminandos animos pertinent, important | |
| proximique sunt Germanis, qui trans Rhenum incolunt, | 5 |
| quibuscum continenter bellum gerunt. qua de causa Hel- | 4.1 |
| vetii quoque reliquos Gallos virtute praecedunt, quod | |
| fere cotidianis proeliis cum Germanis contendunt, cum | |
| aut suis finibus eos prohibent aut ipsi in eorum finibus | |
| bellum gerunt. eorum una pars, quam Gallos obtinere | 5.1 |
| dictum est, initium capit a flumine Rhodano, continetur | |
| Garunna flumine, Oceano, finibus Belgarum, attingit eti- | |
| am ab Sequanis et Helvetiis flumen Rhenum, vergit ad | |
| septentriones. Belgae ab extremis Galliae finibus oriun- | 6.1 |
| tur, pertinent ad inferiorem partem fluminis Rheni, | |
| spectant in septentrionem et orientem solem. Aquitania | 7.1 |
| a Garunna flumine ad Pyrenaeos montes et eam partem | |
| Oceani, quae est ad Hispaniam, pertinet, spectat inter | |
| occasum solis et septentriones. |